LITERATI et LITERATORES

LITERATI et LITERATORES
LITERATI et LITERATORES
dicti sunt Messalae Corvino, apud Suet. de Illustr. Gramm. p. 821. quos Grammaticos alias vocavêre, servitiihonestionis apud vett. Rom. genus. Quo C. Nep. respexisse videtur, cum in Vita Pomp. Attici scribit, c. 13. in eiusdem fam. fuisse pueros literatissimos. Huiusmodi fuit Maecenati C. Melissus, apud Suet. l. cit. Daphnis ibid. ut et apud Plin. l. 7. c. 39. Postea vero hae voces distingui coepêrunt, ac Grammatistae s. Literatores dicti sunt, qui mediocriter essent eruditi, neque primas solum literas docerent, sed variarum insuper artium clementa traderent, atque pueris Auctores in ludis enarrarent: quos Literiones contemptim appellat B. Augustin. l. c. advers. Legis. Grammatici vero s. Literati, qui essent absolute docti, ac inprimis literarum Professores, Gerh. Ioh. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 1. sup sin. Idem, ad ista C. Nep. apud Suet. d. l. Literatos quidem valgo appellari ait eos, qui aliquid diligenter et acutê scienterque possint aut dicere aut scribere: ceterum proprie sic appellandos poetarum interpretes, qui a Graecis Grammatici nominentur: Γράμματα, inquit et Liiterae, nunc prima notant elementa —— nunc vero sumuntur pro literarum sindiis; ut in vet. senario,
Δυπλοῦν ὁρῶσιν οἱ μαθόντες γράμματα.
---- Ita. et Γραμματικὴ --- Nunc legendi scribendique vel bene loquendi artem designat; nunc veroprater cam, historiarum ac fabularum notitiam comprehendit: quandoque etiam plurium artium et multarum rerum scientiam et efflorescentem inde facuit atem enarrandi scriptores, et iudicandi de eorum scriptis locisque corruptis. Atquelooc pacto —— Grammatice adeo lateextenditur, ut non una sit scientia, et scientiarum cinnus. Quod sine dubio argumentum fuit Telephi Grammaticilibro eo, quo ostendit, πόσα χρὴ εἰδέναι γραμματικὸν, teste Suidâ. A varia qui scientia commendarentur, appellabantur Πολυίςτορες -- quoque Φιλολόγοι -- etiam πολυμαθεὶς Studiumque ipsum nominabatur πολυμάθεια, vide infra: ut et paulo superius. Aliter vox Literati sumitur, apud Plaut. in Casina. Act. 2. Sc. 6. v. 49.
Si hit literatus me sinat,
et in Prov. Samiis neminem esse literationem. Ibi enim, pro Stigmaticis, accipiuntur, et qui literarum notis inusti, frequenter Inscripti appellantur. Vert. enim servorum suorum frontes, si quid gravius deliquissent, poenae loco. aut literis, autalis quibusdam notis per ignominiam ardenti ferro inurebant: post in ustionem, quo magis eminerent literae et lectui se offerrent, atramento infuso, ut ex Zonara et Petron. constat. Unde apud modo memoratum Plaut. in Rud. Act. 2. Sc. 5. Sceparnio ait, v. 19. et seqq.
Nempe optimo me iure in vinclis enicet
Magistratus, si quis me hanc habere viderit.
Nam haec Literata est, ab se cantat, cuia sit.
Et Val. Max. l. 6. c. 8. Servus ab eo vinculorum poend coercitus, inexpiabilique literarum notâ per fummam oris contumeliam inustus. Tales Stigmatias Lucianus, notis compuncto: Pollux: inscriptos vultus Plin. appellat. Fugitivi autem inprimis sic notati, et Literae videntur quibusdam fuisse, Φ. et F. Sed cum Petron. narret, Eumolpum implevisse frontes Encolpii et Gytonis ingentibus literis, quas appellat natum fugitivorum Epigramma: et apud Mart. l. 2. Epigr. 20. Rufus quidam spleniis numerosis literas inscriptas contegere solitus legatur, existimat L Pignor. p. 15. 16. 17. 18. et 19. non solam literam F. vel Φ. reperitam frontem horum implevisse, sed inscriptionem fugitivorum fuisse conceptam illis verbis, quae in eorundem collaria et areas lainellas incisa visuntur. Vide supra in voce Lamina. Quod enim verba in fronte commode inprimi potnerint, ostendit Theophili Imp. sollertia, qui 11. versus integros Theophanis et Theodori fratrum frontibus inscripsisse legitur, apud Baron. Notis ad Martyrolog. d. 22. Dec. Vide L. Pignor. Comm. de Serv. et infra in voce Stigmatia, ut et supra ubi de Fugitivis, ac Inscriptis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Schule [1] — Schule (v. lat. Schola), eine öffentliche Anstalt zur Bildung u. Erziehung der Jugend. Die S. setzt das Werk, welches die häusliche Erziehung anfängt, nach einem bestimmten, den zunehmenden Jahren entsprechenden, die Zukunft des Kindes… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • GRAMMATICUS — unus erat e tribus illis, quibus condiendi cadavera apud Aegyptios cura incumbebat. Primus enim grammaticus posito humi corpore, circa ilia describebat, quantum a sinistra parte incidendum eslet. Tum Scissor, Aethiopica lapide latus aperiebat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”